monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19 > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) > sectio > sectio 9 > csg48.374 > VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511) > XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.196 v > II. THEONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > 40 > 16 > sectio 17 > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXII.De morte Timothei Alexandrini et ordinatione Theophili. <<<     >>> XXIV.Quomodo latrocinia quae Romae per pistrinas fiebant Theodosius imper. removerit, et de lege contra adulteras mulieres prolata.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXIII.De praelio Theodosii contra Maximum atque victoria.

1 Igitur imperator contra Maximum festinans, Constantinopoli imperatorem filium reliquit Arcadium. Cumque Thessalonicam venisset, invenit Valentiniani iudices in maxima tristitia constitutos, quia tyrannum velut imperatorem ex necessitatis causa susceperant. Theodosius autem aperte quidem nec refutabat, nec admittebat legationem Maximi; non tamen patiebatur sub tyranno positum imperium Romanorum.
2 Sumens ergo cunctum exercitum, Mediolanum tendebat, ubi erat etiam Maximus. Interea Ariani Constantinopoli positi, diversas opiniones in populo seminantes, dicebant et exercitum imperatorem amisisse, et ipsum tyranni ducibus subiugatum, aliaque multa quae solent inimici voto nequitiae iactare, ita ut crebro haec audientes, non opinionem, sed vera iam crederent.
3 His sermonibus Arianorum populus inflammatus, ad irrationabilem quamdam exarsit audaciam, domumque Nectarii episcopi concremavit, consulatu Theodosii secundo et Cynegii [An. Dom. 388]. Verum imperator Theodosius, dum tyrannum aggrederetur, cognoscentes Maximi milites praesentiam instructionis imperialis, et signorum eius adventum, nec famae quidem ipsius impetum sustinere praevaluerunt; sed apprehendentes tyrannum, vinctum ei protinus obtulerunt.
4 Qui eodem consulatu peremptus est septima et vigesima die Augusti mensis. Andragatius autem, qui peremerat Gratianum, in vicinum fluvium semetipsum proiiciens exspiravit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius, peracta victoria, venere Romam. Erat enim cum eis pariter et Honorius valde puer. Quem post victoriam contra Maximum gestam, ab urbe Constantinopolitana Theodosius evocaverat.
5 Dumque in Romana urbe morarentur, festivitates pro victoria celebrantes, tunc suam bonitatem circa Symmachum exconsulem Theodosius imperator ostendit. Is enim Symmachus inter senatores praecipuus habebatur, eratque Romani eloquii eruditione mirabilis, cuius multi quoque reperiuntur libri. Scripsit autem Maximi laudem, eamque recitavit: unde postea reus maiestatis esse videbatur.
6 Quamobrem mortem metuens, confugit in ecclesiam. Verum imperator, cum esset perfectissimae Christianitatis, et non solum suae fidei sacerdotes honoraret, sed etiam Novatianos, qui proxime ipsius fidei decreta servarent, Leontio, tunc Romano episcopo Ecclesiae Novatianorum, roganti beneficium conferens, Symmachum absolvit a crimine.
7 Cumque veniam Symmachus meruisset, apologeticum, id est satisfactionalem librum in Theodosio conscripsit imperatore. [SOCRATES, lib. V, cap. 12, 13 et 14, p. 271.]
Cassiodorus HOME

bav824.264 bnf1603.184

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik